Ovidiu, Metamorfozele XV, 60-478 Învățăturile lui Pitagora; Despre transformări și reîncarnare

Publius Ovidius Naso
Metamorphôseôn pe XV, 60-259:

metamorfozele


vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una 60
et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
spontaneous erat isque licet caeli regione remotos
mente deos adiit et, quae natura negabat
visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, 65
in medium discenda dabat coetusque silentum
dictaque mirantum magni primordia mundi
et rerum causas et, quid natura, docebat,
quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
Iuppiter an venti discussa nube tonarent, 70
quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
et quodcumque latet, primusque animalia mensis
arguit inponi, primus quoque talibus ora
docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

parcite, mortales, dapibus temerare nefandis 75
corpuri! sunt fruges, sunt deducentia ramos
pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
mollirique queant; nec vobis lacteus umor
eripitur, nec mella thymi redolentia florem: 80
prodiga divitias alimentaque mitia tellus
suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;
at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, 85
Armeniae tigres iracundique leones
cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
hay quantum scelus est in viscera viscera condi
ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
alteriusque animans animantis vivere leto! 90
scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,
terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
nec, nisi perdideris alium, placare voracis
et male morati poteris ieiunia ventris! 95

at vetus illa aetas, cui fecimus aurea noun,
fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
fortunata fuit nec polluit ora cruore.
tunc et aves tutae movere per aera pennas,
et lepus inpavidus mediis erravit in arvis, 100
nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor
victibus invidit, quisquis fuit seine, leonum
corpeasque dapes avidum demersit in alvum, 105
fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
(idque satis fuerat) nostrumque petentia letum
corpora missa neci salva pietate fatemur:
sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 110

longius inde nefas abiit, și prima putatur
hostia sus meruisse mori, quia semina pando
eruerit rostro spemque interceperit anni;
vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras
ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! 115
quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos
natum homines, pleno quae fertis in uter nectar,
mollia quae nobis vestras velamina lanas
praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?

quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, 120
innocuum, simplex, natum tolerare labores?
inmemor est demum nec frugum munere dignus,
qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
ruricolam mactare suum, qui trita laboratories
illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, 125
quot dederat messes, percussit colla securi.
nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
inscripsere deos sceleri numenque supernum
caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!
victima labe carens et praestantissima forma 130
(nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
sistitur ante aras auditque ignara precantem
inponique suae videt inter cornua fronti,
quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros
inficit in liquida praevisos forsitan unda. 135
protinus ereptas viventi pectore fibras
inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis;
inde (fames homini vetitorum tanta ciborum)
audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,
ne facite, și monitis animos advertite nostris! 140
cumque boum dabitis caesorum membra palato,
mandere vos vestros scite et sentite colonos.

et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
aethera et augustae reserabo oracula mentis: 145
magna nec ingeniis investigata priorum
quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
astra, iuvat terris et inerti sede relicta
nube vehi validique umeris insistere Atlantis
palantesque homines passim et rationis egentes 150
despectare procul trepidosque obitumque timentes
sic exhortari seriemque evolvere fati!

o genul attonitum gelidae formidine mortis,
quid Styga, quid tenebras et nomina vana schedulis,
materiem vatum, falsi terricula mundi? 155
corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
morte carent animae semperque priore relicta
sede novis domibus vivunt habitantque receptae:
ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli 160
Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae;
cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
nuper Abanteis templo Junonis in Argis!

omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc 165
huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
spiritus eque feris humana in corpora transit
inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
utque novis facilis signature cera figuris
nec manet ut fuerat nec formam servat eandem, 170
sed totuși ipsa eadem est, animam sic sempre eandem
eat, sed in varias doceo migrare figuras.
ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 175

et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
non secus ac flumen; neque enim consistere flumen 180
nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda
urgeturque prior veniente urgetque priorem,
tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt sempre; nam quod fuit ante, relictum est,
fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. 185

cernis et emensas in lucem tendere noctes,
et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;
nec color est idem caelo, cum lassa quiete
cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit
clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis 190
tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,
candidus in summo est, melior natura quod illic
aetheris est terraeque procul contagia fugit. 195
nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
eat potest umquam semperque hodierna sequente,
si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

quid? non in species succedere quattuor annum
adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? 200
nume tener et lactens puerique simillimus aevo
Vere novo est: tunc herba recens et roboris expers
turget et insolida est et spe delectat agrestes;
omnia tunc florent, florumque coloribus almus
ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. 205
transit in aestatem post ver robustior annus
fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
excipit autumnus, posito fervore iuventae
maturus mitisque inter iuvenemque senemque 210
temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

nostra quoque ipsorum sempre requieque sine ulla
corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, 215
cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
spesque hominum primae matris latitavimus alvo:
artifices natura manus admovit et angi
corpora visceribus distentae condita matris
noluit eque domo vacuas emisit in auras. 220
editus in lucem iacuit sine viribus infans;
mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
paulatimque tremens et nondum poplite firmo
constituie adiutis aliquo conamine nervis.
inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae 225
transit et emeritis medii quoque temporis annis
labitur occiduae per iter declive senectae.
subruit haec aevi demoliturque prioris
robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes
illos, qui fuerant solidorum mole tororum 230
Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
omnia destruitis vitiataque dentibus aevi 235
paulatim lenta consumitis omnia morte!

'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
ex aliis alias reparat natura figuras:
nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
sed variat faciemque novat, nascique vocatur 255
incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,
haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
nil equidem durare diu sub imagine eadem
crediderim.

Niciunul nu rămâne în aceeași formă, schimbare iubitoare
Natura creează întotdeauna forme noi de la alții,
Și în imensitatea lumii nimic - credeți-mă - nu se pierde;
Schimbarea și schimbul sunt doar în formă. Ridicându-se și devenind
Înseamnă doar să începi să fii diferit de obicei și să treci
Să nu fiu ca înainte. Fii transferat aici,
Poate că acolo: în ansamblu, totul este constant.
Sub aceeași imagine - cred - persistă pe termen lung
Nimic în lume.